Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni vacat, is inlaudatus est isque omnium pessimus deterrimusque est, sicuti omnis culpae privatio inculpatum facit. Inculpatus autem instar est absolutae virtutis; inlaudatus quoque igitur 11 finis est extremae malitiae. Itaque Homerus non virtutibus appellandis, sed vitiis detrahendis laudare ampliter solet. Hoc enim est: τὼ δʼ οὐκ ἄκοντε πετέσθην, et item illud:

  1. Ἔνθʼ οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις Ἀγαμέμνονα δῖον
  2. Οὐδὲ καταπτώσσοντʼ, οὐδʼ οὐκ ἐθέλοντα μάχεσθαι.

Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis: Ὅρος τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν ἡ παντὸς [*](τοῦπαντός,Macr.; omitted byω.) τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις.

Eadem ratione idem Vergilius inamabilem dixit Stygiam paludem.

Nam sicut inlaudatum κατὰ στέρησιν laudis, ita inamabilem

κατὰ amoris στέρησιν detestatus est. Altero modo inlaudatus ita defenditur:

Laudare significat prisca lingua nominare appellareque. Sic in actionibus civilibus auctor, [*](auctor, Macr.; autem, ω.) laudari dicitur, quod est nominari.

Is inlaudatus autem [*](ergo, Macr.) est,

quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est,