Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quam lepide signateque [*](designate, ω; corr. by Falster.) dixerit Favorinus philosophus quid intersit inter Platonis et Lysiae orationem.
FAVORINUS de Lysia et Platone solitus dicere est: Si ex Platonis, inquit, oratione verbum aliquod demas mutesve atque id facias, de tamen detraxeris; si ex Lysiae, de sententia.
Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his qui improbe id [*](id added by Hertz (Stephants).) dicunt respondeatur.
NONNULLI grammatici aetatis superioris, in quibus est Cornutus Annaeus, haut sane indocti neque
ignobiles, qui commentaria in Vergilium composuerunt, reprehendunt quasi incuriose et abiecte verbum positum in his versibus:
- Candida succinctam latrantibus inguina monstris
- Dulichias vexasse rates et gurgite in alto
- A! timidos nautas canibus lacerasse marinis;