Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Austri vero et Africi, ad meridianum orbis circulum et ad partem axis infimam depressi, inferiores et humiles, per supreme aequoris euntes protrudunt magis fluctus quam eruunt, et idcirco non desuper laesae, sed propulsae in adversum aquae, etiam desistente flatu, retinent aliquantisper de pristino pulsu impetum.
Id autem ipsum quod dicimus ex illis quoque Homericis versibus, si quis non incuriose legat, adminiculari potest.
Nam de austri flatibus ita scripsit:
contra autem de ,
- Ἔνθα νότος μέγα κῦμα ποτὶ σκαιὸν ῥίον ὠθεῖ,
quem aquilonem nos appellamus, alio dicit modo:
- Καὶ βορέης αἰθρηγενέτης μέγα κῦμα κυλίνδων.