Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sed quoniam aheni quoque exemplo usi sumus, venit nobis in memoriam Fidum Optatum, multi nominis Romae grammaticum, ostendisse mihi librum Aeneidos secundum mirandae vetustatis, emptum in Sigillariis viginti aureis, ipsius Vergili fuisse
credebatur. In quo duo isti versus cum ita scripti forent:additam supra vidimus h litteram et ahena factum.
- Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrus
- Exultat, telis et luce coruscus aena,
Sic in illo quoque Vergili versu in optimis libris invenimus:
- Aut [*](aut, ω.; et, Virg.) foliis undam trepidi despumat aheni.
Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii divinationem appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerint. [*](dixerunt, ω.)
CUM de constituendo accusatore quaeritur iudiciumque super ea re redditur cuinam potissimum ex duobus pluribusque accusatio subscriptiove in reum permittatur, ea res atque iudicum cognitio divinatio appellatur.
Id vocabulum quam ob causam ita factum sit, quaeri solet.
Gavius Bassus in tertio librorum, quos De Origine composuit, Divinatio, inquit, iudicium appellatur, quoniam divinet quodammodo iudex oportet quam sententiam sese ferre par sit.
Nimis quidem est in verbis Gavi Bassi ratio inperfecta vel magis inops et ieiuna.