Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Haec quidem est Aesopi fabula de amicorum et propinquorum levi plerumque et inani fiducia.
Sed quid aliud sanctiores libri philosophorum monent quam ut in nobis tantum ipsis nitamur,
alia autem omnia quae extra nos extraque nostrum animum sunt neque pro nostris neque pro nobis ducamus?
Hunc
Aesopi apologum Q. Ennius in Satiris scite admodum et venuste versibus quadratis composuit. Quorum duo postremi isti sunt, quos habere cordi et memoriae operae pretium esse hercle puto:
- Hóc erit tibi árgumentum sémper in promptú [*](promptu, T; promptum, ω.) situm:
- Né quid expectés amicos, quód tute agere póssies.
Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.
Hoc saepenumero in undarum motu, quas aquilones venti quique ex eadem caeli regione aer fluit, faciunt --- [*](lacuna indicated by Mommsen, who suggested: animadversum est ut diversus sit ab eo quem faciunt, which is followed in the translation.) in mari austri atque Africi.
Nam fluctus, qui flante aquilone maximi et creberrimi excitantur, simul ac ventus posuit, sternuntur et conflaccescunt et mox fluctus esse desinunt.
At non idem fit flante austro vel Africo; quibus iam nihil spirantibus undae tamen factae diutius tument et a vento quidem iamdudum tranquillae [*](Beroaldus; tranquilla, MSS.) sunt, sed mare est etiam atque etiam undabundum.
Eius rei causa esse haec coniectatur, quod venti a septentrionibus, ex altiore caeli parte in mare incidentes, deorsum in aquarum profunda quasi praecipites deferuntur undasque faciunt non prorsus inpulsas, sed imitus commotas, quae tantisper erutae volvuntur, dum
illius infusi desuper spiritus vis manet.Austri vero et Africi, ad meridianum orbis circulum et ad partem axis infimam depressi, inferiores et humiles, per supreme aequoris euntes protrudunt magis fluctus quam eruunt, et idcirco non desuper laesae, sed propulsae in adversum aquae, etiam desistente flatu, retinent aliquantisper de pristino pulsu impetum.