Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sermones [*](sermonem, ω.) M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque Graecis et Latinis; inibi color spadix cuiusmodi sit.

Favorinus philosophus cum ad M. Frontonem consularem pedibus aegrum visum iret, voluit me quoque ad eum secum ire.

Ac deinde, cum ibi aput Frontonem plerisque viris doctis praesentibus sermones de coloribus vocabulisque eorum agitarentur, quod multiplex colorum facies, appellationes autem incertae et exiguae forent,

plura, inquit sunt Favorinus, in sensibus oculorum quam in verbis vocibusque colorum discrimina.

Nam, ut alias eorum inconcinnitates [*](inconcinnitates,Mommsen; concinnitates, ω.) omittamus, simplices isti rufus et viridis colores singula quidem vocabula, multas autem species differentis habent.

Atque vocum inopiam in lingua magis Latina video quam in Graeca. Quippe qui rufus color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter

sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, aliter aurum, [*](aliter aurum, added by J. F. Gronov.) has singulas rufi varietates Latina oratio singulis propriisque vocabulis non demonstrat omniaque ista significat una ruboris appellatione, nisi [*](nisi, added by Skutch.) cum ex ipsis rebus vocabula colorum mutuatur et igneum aliquid dicit et flammeum et sanguineum et croceum et ostrinum et aureum.