Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nam poeniceus, quem tu φοίνικα dixisti, noster est et rutilus et spadix, poenicei συνώνυμος, qui factus e Graeco [*](Graeco, J. F. Gronov; Graece, ω.) noster
est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est;enim Dorice [*](Dorice, suggested by Hosis; Dorici, ω.) vocant avulsum e palma termitem cum fructu.
Fulvus autem videtur de rufo atque viridi mixtus in aliis plus viridis, in aliis plus rufi habere. Sic poeta verborum diligentissimus aquilam dicit et iaspidem, fulvos galeros et fulvum aurum et arenam fulvam et fulvum leonem, sicque Ennius in Annalibus aere fulvo [*](fulva, Gell. xiii. 21. 14.) dixit.
Flavus contra videtur e viridi et rufo et albo concretus; sic flaventes comae et, quod mirari quosdam video,