Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Russus[*](russus, Carrio; rufus, ω.) enim color et ruber nimirum [*](nimirum, suggested by Hosius; nihil, ω; nihil dinoscuntur, Heraeus.) a vocabulo rufi dicuntur neque proprietates eius omnes declarant, ξανθός autem et ἐρυθρός et πυρρός et κιρρός et φοῖνιξ habere quasdam distantias coloris rufi videntur, vel augentes eum vel remittentes vel mixta quadam specie temperantes.
Tum Fronto ad Favorinum, Non infitias, inquit, imus quin lingua Graeca, quam tu videre elegisse, prolixior fusiorque sit quam nostra; sed in his tamen coloribus quibus modo dixisti denominandis, non proinde inopes sumus ut tibi videmur.
Non enim haec sunt sola vocabula rufum colorem demonstrantia, quae tu modo dixisti, russus et ruber, sed alia quoque habemus plura quam quae dicta abs te Graeca sunt; fulvus enim et flavus et rubidus et poeniceus et rutilus et luteus et spadix appellationes sunt rufi coloris, aut acuentes eum, quasi incendentes, aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut virenti sensim albo illuminantes.
Nam poeniceus, quem tu φοίνικα dixisti, noster est et rutilus et spadix, poenicei συνώνυμος, qui factus e Graeco [*](Graeco, J. F. Gronov; Graece, ω.) noster
est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est;enim Dorice [*](Dorice, suggested by Hosis; Dorici, ω.) vocant avulsum e palma termitem cum fructu.
Fulvus autem videtur de rufo atque viridi mixtus in aliis plus viridis, in aliis plus rufi habere. Sic poeta verborum diligentissimus aquilam dicit et iaspidem, fulvos galeros et fulvum aurum et arenam fulvam et fulvum leonem, sicque Ennius in Annalibus aere fulvo [*](fulva, Gell. xiii. 21. 14.) dixit.
Flavus contra videtur e viridi et rufo et albo concretus; sic flaventes comae et, quod mirari quosdam video,
frondes olearum a Vergilio flavae dicuntur, sic multo ante Pacuvius aquam flavam dixit et fulvum pulverem. Cuius versus, quoniam sunt iucundissimi, libens commemini:
Rubidus autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, luteus contra rufus color est dilutior;
inde ei nomen quoque esse factum videtur.
Non igitur, inquit, mi Favorine, species rufi plures aput Graecos quam aput nos nominantur.
Sed ne viridis quidem color pluribus a vobis vocabulis dicitur,
neque non potuit Vergilius, colorem equi significare viridem volens, caerulum magis dicere ecum quam glaucum, sed maluit verbo uti notiore Graeco quam inusitato Latino.
Nostris autem veteribus caesia dicta est, quae a Graecis γλαυκ- ῶπις, ut Nigidius ait, de colore caeli, quasi caelia.
Postquam haec Fronto dixit, tum Favorinus scientiam rerum uberem verborumque eius elegantiam exosculatus, Absque te, inquit, uno forsitan lingua profecto Graeca longe anteisset, sed tu, mi Fronto, quod in versu Homerico est, id facis:
- Καί νύ κεν ἢ παρέλασσας ἢ ἀμφήριστον ἔθηκας.
Sed cum omnia libens audivi quae peritissime dixisti, tum maxime quod varietatem flavi enarrasti fecistique ut intellegerem verba illa ex Annali quarto Ennii amoenissima, quae minime intellegebam: