Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sed cum omnia libens audivi quae peritissime dixisti, tum maxime quod varietatem flavi enarrasti fecistique ut intellegerem verba illa ex Annali quarto Ennii amoenissima, quae minime intellegebam:
non enim videbatur caeruleum mare cum marmore flavo convenire.
Sed cum sit, ita ut dixisti, flavus color [*](colore, ω..) e viridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas virentis maris flavom marmor appellavit.
Quid T. Castricius existimarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.