Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Verba Laevii haec sunt, quibus significat haedum, qui ad epulas fuerat adlatus, dimissum cenamque ita ut lex Licinia sanxisset, pomis oleribusque instructam;
- Lex Licinia (inquit) introducitur,
- Lux liquida haedo redditur.
Lucilius quoque legis istius meminit in his verbis:
- Legem vitemus Licini.
Postea L. Sulla dictator, cum, legibus istis situ atque senio oblitteratis, plerique in patrimoniis
amplis elluarentur et familiam pecuniamque suam prandiorum conviviorumque [*](conviviorum, added by Hertz.; cenarum, Salmasius.) gurgitibus proluissent, legem ad populum tulit qua cautum est ut Kalendis, Idibus, Nonis diebusque ludorum et feriis quibusdam sollemnibus sestertios trecenos in cenam insumere ius potestasque esset, ceteris autem diebus omnibus non amplius tricenos.