Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Huius legis Laevius poeta meminit in Erotopaegniis.
Verba Laevii haec sunt, quibus significat haedum, qui ad epulas fuerat adlatus, dimissum cenamque ita ut lex Licinia sanxisset, pomis oleribusque instructam;
- Lex Licinia (inquit) introducitur,
- Lux liquida haedo redditur.
Lucilius quoque legis istius meminit in his verbis:
- Legem vitemus Licini.
Postea L. Sulla dictator, cum, legibus istis situ atque senio oblitteratis, plerique in patrimoniis
amplis elluarentur et familiam pecuniamque suam prandiorum conviviorumque [*](conviviorum, added by Hertz.; cenarum, Salmasius.) gurgitibus proluissent, legem ad populum tulit qua cautum est ut Kalendis, Idibus, Nonis diebusque ludorum et feriis quibusdam sollemnibus sestertios trecenos in cenam insumere ius potestasque esset, ceteris autem diebus omnibus non amplius tricenos.Praeter has leges Aemiliam quoque legem invenimus, qua lege non sumptus cenarum, sed ciborum genus et modus praefinitus est.
Lex deinde Antia praeter sumptum aeris id etiam sanxit, ut qui magistratus esset magistratumve capturus esset, ne quo ad cenam, nisi ad certas personas, itaret.
Postrema lex ad populum pervenit Caesare Augusto imperante, qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur, Kalendis, Idibus, Nonis et aliis quibusdam festis trecenti, nuptiis autem et repotiis sestertii mille.
Esse etiam dicit Capito Ateius edictum—divine vero [*](vero, added by Skutsch; rue, nerve, MSS.) Augusti an Tiberii Caesaris non satis commemini—quo edicto per dierum varias sollemnitates a trecentis sestertiis adusque duo sestertia sumptus cenarum propagatus est, ut his finibus luxuriae effervescentis aestus coerceretur.
Quid Graeci ἀναλογίαν quid contra ἀνωμαλίαν vocent.
In Latino sermone, sicut in Graeco, alii ἀνα- λογίαν sequendam putaverunt, alii ἀνωμαλίαν.
Ἀναλογία est similium similis declinatio, quam quidam Latine proportionem vocant.
Ἀνωμαλία est inaequalitas declinationum, consuetudinem sequens.
Duo autem Graeci grammatici illustres, Aristarchus et Crates, summa ope ille ἀναλογίαν, hic ἀνωμαλίαν defensitavit.
M. Varronis liber ad Ciceronem De Lingua Latina octavus nullam esse observationem similium docet inque omnibus paene verbis consuetudinem dominari ostendit:
Sicuti cum dicimus, inquit, lupus lupi,probus probi et lepus leporis, item paro paravi et lavo lavi, pungo pupugi, tundo tutudi et pingo pinxi.