Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Lex deinde Licinia rogata est, quae cum certis diebus, sicuti Fannia, centenos aeris inpendi permisisset, nuptiis ducenos indulsit ceterisque diebus statuit aeris tricenos; cum et carnis aridae [*](aridae, ς Macr. iii., 17. 9; autem, ω.) et salsamenti certa pondera in singulos dies constituisset, quidquid esset natum [*](natum, ς, Macr.; tamen, ω.) e terra, vite, arbore, atque indefinite largita est.
Huius legis Laevius poeta meminit in Erotopaegniis.
Verba Laevii haec sunt, quibus significat haedum, qui ad epulas fuerat adlatus, dimissum cenamque ita ut lex Licinia sanxisset, pomis oleribusque instructam;
- Lex Licinia (inquit) introducitur,
- Lux liquida haedo redditur.
Lucilius quoque legis istius meminit in his verbis:
- Legem vitemus Licini.