Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Esse etiam dicit Capito Ateius edictum—divine vero [*](vero, added by Skutsch; rue, nerve, MSS.) Augusti an Tiberii Caesaris non satis commemini—quo edicto per dierum varias sollemnitates a trecentis sestertiis adusque duo sestertia sumptus cenarum propagatus est, ut his finibus luxuriae effervescentis aestus coerceretur.
Quid Graeci ἀναλογίαν quid contra ἀνωμαλίαν vocent.
In Latino sermone, sicut in Graeco, alii ἀνα- λογίαν sequendam putaverunt, alii ἀνωμαλίαν.
Ἀναλογία est similium similis declinatio, quam quidam Latine proportionem vocant.
Ἀνωμαλία est inaequalitas declinationum, consuetudinem sequens.
Duo autem Graeci grammatici illustres, Aristarchus et Crates, summa ope ille ἀναλογίαν, hic ἀνωμαλίαν defensitavit.
M. Varronis liber ad Ciceronem De Lingua Latina octavus nullam esse observationem similium docet inque omnibus paene verbis consuetudinem dominari ostendit:
Sicuti cum dicimus, inquit, lupus lupi,probus probi et lepus leporis, item paro paravi et lavo lavi, pungo pupugi, tundo tutudi et pingo pinxi.