Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Lucilius quoque legis istius meminit in his verbis:

  1. Legem vitemus Licini.

Postea L. Sulla dictator, cum, legibus istis situ atque senio oblitteratis, plerique in patrimoniis

amplis elluarentur et familiam pecuniamque suam prandiorum conviviorumque [*](conviviorum, added by Hertz.; cenarum, Salmasius.) gurgitibus proluissent, legem ad populum tulit qua cautum est ut Kalendis, Idibus, Nonis diebusque ludorum et feriis quibusdam sollemnibus sestertios trecenos in cenam insumere ius potestasque esset, ceteris autem diebus omnibus non amplius tricenos.

Praeter has leges Aemiliam quoque legem invenimus, qua lege non sumptus cenarum, sed ciborum genus et modus praefinitus est.

Lex deinde Antia praeter sumptum aeris id etiam sanxit, ut qui magistratus esset magistratumve capturus esset, ne quo ad cenam, nisi ad certas personas, itaret.

Postrema lex ad populum pervenit Caesare Augusto imperante, qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur, Kalendis, Idibus, Nonis et aliis quibusdam festis trecenti, nuptiis autem et repotiis sestertii mille.

Esse etiam dicit Capito Ateius edictum—divine vero [*](vero, added by Skutsch; rue, nerve, MSS.) Augusti an Tiberii Caesaris non satis commemini—quo edicto per dierum varias sollemnitates a trecentis sestertiis adusque duo sestertia sumptus cenarum propagatus est, ut his finibus luxuriae effervescentis aestus coerceretur.