Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Set enim [*](Set enim, Hertz; etenim, ω.) si conferas et Graeca ipsa, unde illa venerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt quae Latina sunt; ita Graecarum, quas aemulari nequiverunt, facetiis atque luminibus obsolescunt.
Nuper adeo usus huius rei nobis venit. Caecili Plocium legebamus; hautquaquam mihi et qui aderant displicebat.
Libitum et Menandri quoque legere, a quo istam comoediam verterat.
Sed enim postquam in manus Menander venit, a principio , di boni, quantum stupere atque frigere quantumque mutare a Menandro Caecilius
visus est! Diomedis hercle arma [*](arma, ς Vulg.; amerca, ω; munera, Lion.) et Glauci non dispari magis pretio existimata sunt.Accesserat dehinc lectio ad eum locum, in quo maritus senex super uxore divite atque deformi querebatur, quod ancillam suam, non inscito puellam ministerio et facie haut inliberali, coactus erat venundare, suspectam uxori quasi paelicem. Nihil dicam ego, quantum differat; versus utrimque eximi iussi et aliis ad iudicium faciundum exponi.
Menander sic:
- Ἐπʼ ἀμφότερα νῦν ἡπίκληρος ἡ καλή
- Μέλλει καθευδῄσειν. Κατείργασται μέγα
- Καὶ περιβόητον ἔργον· ἐκ τῆς οἰκίας
- Ἐξέβαλε τὴν λυποῦσαν, ἣν ἐβούλετο,
- Ἵνʼ ἀποβλέπωσι πάντες εἰς τὸ Κρωβύλης
- Πρόσωπον ᾖ τʼ εὔγνωστος οὖσʼ ἐμὴ γυνή
- Δέσποινα. Καὶ τὴν ὄψιν, ἣν ἐκτήσατο,
- Ὄνος ἐν πιθήκοις, τοῦτο δὴ τὸ λεγόμενον
- Ἔστιν. Σιωπᾶν βούλομαι τὴν νύκτα τήν
- Πολλῶν κακῶν ἀρχηγόν. Οἴμοι Κροωβύλην
- Λαβεῖν ἔμʼ, ἑκκαίδεκα τάλαντα προῖκα καί
[*](προῖκα καί,Allison.)- Τὴν ῥῖνʼ ἔχουσαν πηχέως· εἶτʼ ἐστὶ τό
- Φρύαγμά πως ὑπόστατον; μὰ τὸν Δια
- Τὸν Ὀλύμπιον καὶ τὴν Ἀθηνᾶν, οὐδαμῶς.
- Παιδισκάριον θεραπευτικὸν δὲ καὶ λόγου
- †Τάχιον ἀπαγέσθω δέτις ἄρʼ ἀντεεσαγάγοι.