Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Set enim [*](Set enim, Hertz; etenim, ω.) si conferas et Graeca ipsa, unde illa venerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt quae Latina sunt; ita Graecarum, quas aemulari nequiverunt, facetiis atque luminibus obsolescunt.

Nuper adeo usus huius rei nobis venit. Caecili Plocium legebamus; hautquaquam mihi et qui aderant displicebat.

Libitum et Menandri quoque legere, a quo istam comoediam verterat.

Sed enim postquam in manus Menander venit, a principio , di boni, quantum stupere atque frigere quantumque mutare a Menandro Caecilius

visus est! Diomedis hercle arma [*](arma, ς Vulg.; amerca, ω; munera, Lion.) et Glauci non dispari magis pretio existimata sunt.

Accesserat dehinc lectio ad eum locum, in quo maritus senex super uxore divite atque deformi querebatur, quod ancillam suam, non inscito puellam ministerio et facie haut inliberali, coactus erat venundare, suspectam uxori quasi paelicem. Nihil dicam ego, quantum differat; versus utrimque eximi iussi et aliis ad iudicium faciundum exponi.