Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Ad horum autem sinceritatem veritatemque verborum an adspiraverit Caecilius, consideremus. Versus sunt hi Caecili trunca quaedam ex Menandro dicentis et consarcinantis verba tragici tumoris:
- Is demum infórtunatus ést homo,
- Paupér qui educit ín egestatem liberos,
- Cuí fortuna et rés ut est continuó patet.
- Nam opulénto famam fácile occultat fáctio:
Itaque, ut supra dixi, cum haec Caecilii seorsum lego, neutiquam videntur ingrata ignavaque, cum autem Graeca comparo et contendo, non puto Caecilium sequi debuisse quod assequi nequiret. [*](assequi nequiret, ς; assequiret, ω..)
De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis.
Parsimonia apud veteres Romanos et victus atque cenarum tenuitas non domestica solum observatione ac disciplina, sed quoque animadversione legumque complurium sanctionibus custodita est.
Legi adeo nuper in Capitonis Atei Coniectaneis senatus decretum vetus C. Fannio et M. Valerio Messalla factum, in quo iubentur principes civitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, id est mutua inter sese dominia agitarent, iurare apud consules verbis conceptis, non amplius in singulas cenas sumptus se [*](se, added by Hertz.) esse facturos quam centenos vicenosque aeris praeter olus et far et vinum, neque vino alienigena, sed patriae usuros, neque argenti in convivio plus pondo quam [*](quam, omitted by J. F. Gronov; quam libras, omitted by Mommsen.) libras centum inlaturos.
Sed post id senatus consultum lex Fannia lata est, quae ludis Romanis, item ludis plebeis et Saturnalibus et aliis quibusdam diebus, in singulos dies centenos aeris insumi concessit decemque aliis diebus in singulis mensibus tricenos, ceteris autem diebus omnibus denos.