Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Neque, cum legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et venuste scriptae videntur, [*](videntur, Skutsch; videantur, ω..) prorsus ut melius posse fieri nihil censeas.

Set enim [*](Set enim, Hertz; etenim, ω.) si conferas et Graeca ipsa, unde illa venerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt quae Latina sunt; ita Graecarum, quas aemulari nequiverunt, facetiis atque luminibus obsolescunt.

Nuper adeo usus huius rei nobis venit. Caecili Plocium legebamus; hautquaquam mihi et qui aderant displicebat.