Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Praeter venustatem autem rerum atque verborum, in duobus libris nequaquam parem, in hoc equidem soleo animum attendere, quod quae Menander praeclare et apposite et facete scripsit, ea Caecilius, ne qua potuit quidem,

conatus est enarrare, sed quasi minime probanda praetermisit et alia nescio quae mimica inculcavit et illud Menandri de vita hominum media sumptum, simplex et verum et delectabile, nescio quo pacto omisit. Idem enim ille maritus senex cum altero sene vicino colloquens et uxoris locupletis superbiam deprecans, haec ait:

  1. Ἔχω δʼ ἐπίκληρον Λάμιαν· οὐκ εἴρηκά σοι
  2. Τοῦτʼ; εἶτʼ ἄρʼ οὐχί; κυρίαν τῆς οἰκίας
  3. Καὶ τῶν ἀγρῶν καὶ† πάντων ἀντʼ ἐκείνης
  4. Ἔχομεν, Ἄπολλον, ὡς χαλεπῶν χαλεπώτατον·
  5. Ἅπασι δʼ ἀργαλέα ᾽στίν, οὐκ ἐμοὶ μόνῳ,
  6. Υἱῷ πολὺ μᾶλλον θυγατρι—Πρᾶγμʼ ἄμαχον λέγεις.
  7. —Εὖ οἷδα.

Caecilius vero hoc in loco ridiculus magis quam personae isti quam tractabat aptus atque conveniens videri maluit. Sic enim haec corrupit:

  1. Sed túa morosane úxor, quaeso, est?-Quám rogas?
  2. Qui tándem?—Taedet méntionis, quáe mihi,
  3. Ubí domum adveni, adsedí, extemplo sávium
  4. Dat iéiuna anima.—Níl peccat de sávio.
  5. Ut dévomas vult, quod potáveris.

Quid de illo quoque loco, in utraque comoedia posito, existimari , manifestum est, cuius loci haec ferme sententia:

Filia hominis pauperis in pervigilio vitiata est.

Ea res clam patrem fuit, et habebatur pro virgine.

Ex eo vitio gravida mensibus exactis parturit.

Servus bonae frugi, cum pro foribus domus et propinquare partum erili filiae atque omnino vitium esse oblatum ignoraret, gemitum et ploratum audit puellae in puerperio enitentis; timet, irascitur, suspicatur, miseretur, dolet.

Hi omnes motus eius affectionesque animi

in Graeca quidem comoedia mirabiliter acres et illustres, apud Caecilium autem pigra istaec omnia et a rerum dignitate atque gratia vacua sunt.