Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Exortus et occasus mobilia et varia sunt, meridies septentrionesque statu perpetuo stant et manent.

Oritur enim sol non indidem semper, sed aut aequinoctialis oriens dicitur, cum in circulo currit qui appellatur ἰσημερινός, aut solstitialis, quae sunt θεριναὶ τροπαί, aut brumalis, quae sunt χειμεριναὶ τροπαί.

Item cadit sol non in eundem semper locum. Fit enim similiter occasus eius aut aequinoctialis aut solstitialis aut brumalis.

Qui ventus igitur ab oriente verno, id est aequinoctiali, venit, nominatur eurus, ficto vocabulo, ut isti ἐτυμολογικοὶ aiunt, ὁ ἀπὸ τῆς ἠοῦς ῥέων.

Is alio quoque a Graecis nomine ἀφηλιώτης, Romanis nauticis subsolanus cognominatur.

Sed qui ab aestiva et solstitiali orientis meta venit, Latine aquilo, βορέας Graece dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero αἰθρηγενέτην appellatum; boream autem putant dictum ἀπὸ τῆς βοῆς, quoniam sit violenti flatus et sonori.