Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Itaque Vergilius Cleopatram e navali proelio in Aegyptum fugientem vento iapyge ferri ait, ecum quoque Apulum eodem quo ventum vocabulo iapygem appellavit.
Est etiam ventus nomine caecias. quem ita flare dicit, ut nubes non procul propellat, sed ut ad sese vocet, ex quo versum factum ait:
- Ἕλκων ἐφʼ αὑτὸν ὥστε καικίας νέφος.
Praeter hos autem, quos dixi, sunt alii plurifariam venti commenticii et suae quisque regionis indigenae,
ut est Horatianus quoque ille atabulus, quos ipsos quoque exsecuturus fui; addidissemque eos qui etesiae et prodromi appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis oritur, ex alia atque alia parte caeli spirant; rationesque omnium vocabulorum, quoniam plus paulo adbibi, effutissem, nisi multa iam prosus omnibus vobis reticentibus verba fecissem, quasi fieret a me ἀκρόασις ἐπιδεικτική.In convivio autem frequenti loqui solum unum neque honestum est, inquit, neque commodum.
Haec nobis Favorinus in eo, quod dixi, tempore apud mensam suam summa cum elegantia verborum totiusque sermonis comitate atque gratia denarravit.
Sed, quod ait ventum qui ex terra Gallia flaret circium appellari, M. Cato in libris Originum eum ventum cercium dicit, non circium.