Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
ergo ibi tunc in carmine Latino Iapyx ventus quaesitumque est quis hic ventus et quibus ex locis spiraret et quae infrequentis vocabuli ratio esset; atque etiam petebamus, ut super ceterorum nominibus regionibusque docere nos ipse vellet,
quia vulgo neque de appellationibus eorum neque de finibus neque de numero conveniret.Favorinus ita fabulatus est: Satis, inquit, notum est, limites regionesque esse caeli quattuor: exortum, occasum, meridiem, septentriones.
Exortus et occasus mobilia et varia sunt, meridies septentrionesque statu perpetuo stant et manent.
Oritur enim sol non indidem semper, sed aut aequinoctialis oriens dicitur, cum in circulo currit qui appellatur ἰσημερινός, aut solstitialis, quae sunt θεριναὶ τροπαί, aut brumalis, quae sunt χειμεριναὶ τροπαί.