Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sunt porro alia quaedem nomina quasi ventorum, quae incolae in suis quisque regionibus fecerunt aut ex locorum vocabulis in quibus colunt, aut [*](aut, added by J. F. Gronov.) ex alia qua causa quae ad faciendum vocabulum acciderat.
Nostri namque Galli venture ex sua terra flantem, quem saevissimum patiuntur, circium appellant a turbine, opinor, eius ac vertigine;
ex Ἰαπυγίας ipsius ore proficiscentem, quasi sinibus, Apuli eodem quo ipsi sunt nomine dicunt. Eum esse propemodum caurum existimo;
nam et est occidentalis et videtur exadversum eurum flare.
Itaque Vergilius Cleopatram e navali proelio in Aegyptum fugientem vento iapyge ferri ait, ecum quoque Apulum eodem quo ventum vocabulo iapygem appellavit.
Est etiam ventus nomine caecias. quem ita flare dicit, ut nubes non procul propellat, sed ut ad sese vocet, ex quo versum factum ait:
- Ἕλκων ἐφʼ αὑτὸν ὥστε καικίας νέφος.