Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Tum quispiam ex his, qui se ad litteras memoriasque veteres dediderat: Vulgus, inquit, grammaticorum septentriones a solo numero stellarum dictum putat.
Triones enim per sese nihil significare aiunt, sed vocabuli esse supplementum; sicut in eo, quod quinquatrus dicamus, quod quinque ab Idibus dierum numerus sit, atrus nihil.
Sed ego quidem cum L. Aelio et M. Varrone sentio, qui triones rustico cetera [*](caetero, MSS.; probably a gloss. (sc. e tero), Damnst ω.) vocabulo boves appellatos scribunt, quasi quosdam terriones, hoc est arandae
terrae idoneos.Itaque hoc sidus, quod a figura posituraque ipsa, quia simile plaustri videtur, antiqui Graecorum ἕμαξαν dixerunt, nostri quoque veteres a bubus iunctis septentriones , id est septem stellas, [*](stellas, Skutsch; stellis, MSS.) ex quibus quasi iuncti triones figurantur.