Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tum, qui eodem in numero Graecas res eruditi erant, quid ἅμαξα esset, quid βοώτης et quaenam maior [*](non occidant, added by Carrio.) et quae minor, cur ita appellata et quam in partem procedentis noctis spatio moveretur et quamobrem Homerus solam eam non occidere dicat, cum et quaedam alia non occidant [*](astra, added by Hosits.) astra, [*](maior ἄρκτος, ς.) scite ista omnia ac perite disserebant.

Hic ego ad nostros iuvenes convertor et quin, [*](quin, Markland; quid, ω.) inquam, vos opici dicitis mihi quare quod ἅμαξαν Graeci vocant nos septentriones vocamus?

Non enimn satis est quod septem stellas videmus, sed quid hoc totum quod septentriones dicimus significet scire, inquam, id prolixius volo.

Tum quispiam ex his, qui se ad litteras memoriasque veteres dediderat: Vulgus, inquit, grammaticorum septentriones a solo numero stellarum dictum putat.

Triones enim per sese nihil significare aiunt, sed vocabuli esse supplementum; sicut in eo, quod quinquatrus dicamus, quod quinque ab Idibus dierum numerus sit, atrus nihil.