Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ex his duabus rationibus quas ille dixit, quod posterius est subtilius elegantiusque est [*](est, Lion; esse, ω.) visum. Intuentibus enim nobis in illud, ita propemodum res erat, ut forma esse [*](esse, Carrio; esset ut, ω.) triquetra viderentur.

De vento Iapyge deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus.

APUD mensam Favorini in convivio legi solitum erat aut vetus carmen melici poetae aut historia partim Graecae linguae, alias Latinae.

ergo ibi tunc in carmine Latino Iapyx ventus quaesitumque est quis hic ventus et quibus ex locis spiraret et quae infrequentis vocabuli ratio esset; atque etiam petebamus, ut super ceterorum nominibus regionibusque docere nos ipse vellet,

quia vulgo neque de appellationibus eorum neque de finibus neque de numero conveniret.

Favorinus ita fabulatus est: Satis, inquit, notum est, limites regionesque esse caeli quattuor: exortum, occasum, meridiem, septentriones.

Exortus et occasus mobilia et varia sunt, meridies septentrionesque statu perpetuo stant et manent.