Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
M. autem Varro in libro De Re Rustica tertio: Μελις- σῶνας, inquit, ita facere oportet, quae quidam mellaria appellant. Sed hoc verbum quo Varro usus est Graecum est; nam μελισσῶνες ita dicuntur, ut ἀμπελῶνες et δαφνῶνες.
Super eo sidere quod Graeci ἅμαξαν, nos septentriones vocamus; ac de utriusque ratione et origine.
AB Aegina in Piraeum complusculi earundem disciplinarum sectatores Graeci Romanique homines eadem in navi transmittebamus.
Nox fuit et clemens
mare et anni aestas caelumque liquide serenum. Sedebamus ergo in puppi simul universi et lucentia sidera considerabamus.