Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Vivaria autem quae nunc vulgus dicit—quos παραδείσους Graeci appellant, quae leporaria Varro dicit—haut usquam memini apud vetustiores scriptum.
Sed quod apud Scipionem, omnium aetatis suae purissime locutum, roboraria, aliquot Romae viros dicere audivi id significare, quod nos vivaria dicimus, esse a roboreis, quibus saepta essent; quod genus vidimus in Italia locis plerisque.
Verba ex oration
eius Contra Claudium Asellum quinta sunt: Ubi agros optime cultos atque villas expolitissimas vidisset, in his regionibus excelsissimo loco grumam [*](grumaim, Madvig; locorum mu (P omits mu), ω.) statuere aiebat; inde corrigere viam, aliis per vineas medias, aliis per atque piscinam, aliis per .Lacus vero aut stagna quae [*](quae, supplied in ω.) piscibus vivis coercentur clausa, suo atque proprio nomine piscinas nominaverunt.