Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

VIVARIA, quae nunc dicuntur saepta quaedam loca, in quibus ferae vivae pascuntur, M. Varro in libro De Re Rustica III. dicit leporaria appellari. Verba Varronis subieci:

Villaticae pastionis genera sunt tria, ornithones, leporaria, piscinae. [*](piscinae leporaria, Varro; omitted by ω.) Nunc ornithonas dico omnium alitum quae intra parietes solent pasci. Leporaria te accipere volo, non ea quae tritavi nostri dicebant, ubi soli [*](soliti, Varro.) lepores sint, sed omnia saepta adficta [*](adficta, Varro; aedificia, ω.. ) villae quae sunt et habent inclusa animalia quae pascuntur.

Is item infra eodem in libro ita scribit: Cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri multi fuere.

Vivaria autem quae nunc vulgus dicit—quos παραδείσους Graeci appellant, quae leporaria Varro dicit—haut usquam memini apud vetustiores scriptum.