Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Et cum pater assedisset appositumque esset aliud filio quoque eius sedile, verba super ea re Taurus facit cum summa, dii boni, honorum atque officiorum .

Eorum verborum sententia haec fuit: In publicis locis atque muneribus atque actionibus patrum iura,

cum filiorum qui in magistratu sunt potestatibus collata, interquiescere paululum et conivere; sed cum extra rempublicam in re atque vita sedeatur, ambuletur, in convivio quoque discumbatur, tum inter filium magistratum et patrem privatum publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri.

Hoc igitur, inquit, quod ad me venistis, quod colloquimur nunc, quod de officiis disceptamus, privata actio est. Itaque utere apud me his honoribus prius, quibus domi quoque vestrae te uti priorem decet.

Haec atque alia in eandem sententiam Taurus graviter simul et comiter disseruit.

Quid autem super patris atque filii officio apud Claudium legerimus, non esse ab re visum est ut adscriberemus.