Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid autem super patris atque filii officio apud Claudium legerimus, non esse ab re visum est ut adscriberemus.

Posuimus igitur verba ipsa Quadrigarii ex Annali eius sexto transscripta: Deinde facti consules Ti. [*](Ti added by Skutsch.) Sempronius Gracchus iterum, [*](iterumque, ω.) Q. Fabius Maximus, filius eius qui priore anno erat consul. Ei pater proconsul obviam in equo vehens venit neque descendere voluit, quod pater erat, et quod inter eos sciebant maxima concordia convenire, lictores non ausi sunt descendere iubere. Ubi iuxta venit, tum consul ait: Quid postea? ; lictor ille qui apparebat cito intellexit, Maximum proconsulem descendere iussit. Fabius imperio paret et filium collaudavit, cum imperium, quod populi esset, retineret.

Qua ratione verbis quibusdam vocabulisque veteres h litterae spiritum.

H LITTERAM, sive illam spiritum magis quam litteram dici oportet, inserebant veteres nostri plerisque vocibus firmandis roborandisque, ut sonus earum esset viridior vegetiorque; atque id videntur fecisse studio et exemplo linguae Atticae.

Satis notum est Atticos ἱχθὺν et ἵππον [*](ἵππον Skutsch (cf. Meyer, Gr. Gram.3 p. 108; ippon, VP; ippō, R; l pronomen, Hertz.) et multa itidem alia contra morem gentium Graeciae ceterarum inspirantis prime litterae dixisse.

Sic lachrumas, sic sepulcrum, sic ahenum, sic vehemens, sic incohare, sic helluari, sic halucinari, sic honera, sic honustum dixerunt.