Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Item Quadrigarius in eodem libro in re tristi et inopinata verbo isto ita utitur: Id ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstravimus, eorum parentes propinquis capillo passo in viam provolarunt.
M. Cato in quarto :Deinde dictator iubet postridie magistrum equitum arcessi: mittam te, si vis, cum equitibus. Sero est, inquit magister equitum, iam rescivere.
Quae volgo dicuntur vivaria, id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in De Re Rustica dixerit.
VIVARIA, quae nunc dicuntur saepta quaedam loca, in quibus ferae vivae pascuntur, M. Varro in libro De Re Rustica III. dicit leporaria appellari. Verba Varronis subieci:
Villaticae pastionis genera sunt tria, ornithones, leporaria, piscinae. [*](piscinae leporaria, Varro; omitted by ω.) Nunc ornithonas dico omnium alitum quae intra parietes solent pasci. Leporaria te accipere volo, non ea quae tritavi nostri dicebant, ubi soli [*](soliti, Varro.) lepores sint, sed omnia saepta adficta [*](adficta, Varro; aedificia, ω.. ) villae quae sunt et habent inclusa animalia quae pascuntur.
Is item infra eodem in libro ita scribit: Cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri multi fuere.