Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Cur igitur ea littera, quam Cicero productionis causam facere observavit, non in omnibus consimilibus eandem vim aut rationis aut suavitatis tenet, sed aliam vocem produci facit, aliam corripi?
Neque vero con particula tum solum producitur, cum ea littera, de qua Cicero dixit, insequitur. Nam et Cato et Sallustius:
faenoribus, inquiunt, copertus est.
Praeterea coligatus et conexus producte dicitur.
Sed tamen videri potest in his quae posui, ob causam particula haec produci, quoniam eliditur ex ea n littera; nam detrimentum litterae productione syllabae compensatur.
Quod quidem etiam in eo servatur, quod est cogo ;
neque repugnat quod
coegi correpte dicimus; non enim salva id ἀναλογίᾳ dicitur a verbo, quod est cogo.Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii [*](alii philosophi, Carrio.) complusculi servitutem servierunt.
PHAEDON Elidensis ex cohorte illa Socratica fuit Socratique et Platoni per fuit familiaris.
Eius nomini Plato librum illum divinum de immortalitate animae dedit.
Is Phaedon servus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum coactus.
Eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis.
Atque is postea philosophus inlustris fuit sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur.
Alii quoque non pauci servi fuerunt qui post philosophi clari extiterunt.
Ex quibus ille Menippus fuit cuius libros M. Varro in aemulatus est, quas alii Cynicas, ipse appellat Menippeas.
Sed et Theophrasti Peripatetici servus Pompylus et Zenonis Stoici servus, qui Persaeus vocatus est, et Epicuri, cui Mys nomen fuit, philosophi non incelebres vixerunt.
Diogenes etiam Cynicus servitutem servivit. Sed is ex libertate in servitutem venum ierat. Quem cum emere vellet Ξενιάδης Κορίνθιος et ecquid artificii novisset esset [*](esset added by Hertz.) percontatus: Novi, inquit Diogenes, hominibus liberis imperare.
Tum Ξενιάδης responsum eius demiratus emit et manu emisit filiosque suos ei tradens: Accipe, inquit, liberos meos quibus imperes.
De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque servus fuit recentior est memoria quam ut scribi quasi oblitteratum debuerit.
Rescire verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem.
VERBUM rescire observavimus vim habere propriam quandam, non ex communi significatione ceterorum verborum quibus eadem praepositio imponitur; neque ut rescribere, relegere, restituere --- substituere dicimus, itidem dicimus rescire ;
nam qui factum aliquod occultius aut inopinatum insperatumque cognoscit, is dicitur proprie rescire.