Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Nam si hic Silvius, ita ut in omnium ferme annalium monumentis scriptum est, post mortem Aeneae [*](Aeneae, added by Hertz.) natus est ob eamque causam praenomen ei Postumo fuit, qua ratione subiectum est:

  1. Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
  2. Educet silvis?

Haec enim verba significare videri possunt, Aenea vivo ac iam sene, natum ei Silvium et educatum.

Itaque hanc sententiam esse verborum istorum Caesellius opinatus in Commentario Lectionum Antiquarum: Postuma, inquit, proles non eum significat qui patre mortuo, sed qui postremo loco natus est, sicuti Silvius, qui Aenea iam sene tardo seroque partu est editus.

Sed huius historiae auctorem idoneum nullum nominat;