Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

si vero ambo et mariti et patres totidem liberorum sunt, tum ille pristinus honos instauratur et qui maior natu est prior fasces sumit.

Super his autem, qui aut caelibes ambo sunt et parem numerum filiorum habent aut mariti sunt et liberos non habent, nihil scriptum in ea lege de [*](ea lege de, Vogel; lege de ea, ω.; lege de aetate, Carrio.) aetate est.

Solitos tamen audio, qui lege potiores essent fasces primi mensis collegis concedere aut longe aetate prioribus aut nobilioribus multo aut secundum consulatum ineuntibus.

Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione.

Vergilii versus sunt e libro sexto:

  1. Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta,
  2. Proxima sorte tenet lucis loca. Primus ad auras
  3. Aetherias Italo commixtus sanguine surget,
  4. Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles,
  5. Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
  6. Educet silvis regem regumque parentem,
  7. Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba,

Videbantur haec nequaquam convenire:

  1. tua postuma proles,
et:
  1. Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
  2. Educet silvis.

Nam si hic Silvius, ita ut in omnium ferme annalium monumentis scriptum est, post mortem Aeneae [*](Aeneae, added by Hertz.) natus est ob eamque causam praenomen ei Postumo fuit, qua ratione subiectum est:

  1. Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
  2. Educet silvis?