Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Recte quidem ille stitisses scripsit; sed falsa et audaci emendatione editores [*](audaci emendatione editores, H. J. Müller: falsa et audax emendatores, MSS.) e scripto per [*](et per, MSS.) libros stetisses fecerunt, tamquam stitisses vanum et nihili verbum esset.
Quin potius ipsi nequam et nihili sunt, qui ignorant stitisses dictum a Catone, quoniam sisteretur vadimonium, non staretur.
Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo.
APUD antiquissimos Romanorum neque generi neque pecuniae praestantior honos tribui quam aetati solitus, maioresque natu a minoribus colebantur ad deum prope et parentum vicem atque omni in loco inque omni specie honoris priores potioresque habiti.
A convivio quoque, ut scriptum in antiquitatibus est, seniores a iunioribus domum deducebantur, eumque morem accepisse Romanos a Lacedaemoniis traditum est, apud quos Lycurgi legibus maior omnium rerum honos aetati maiori habebatur.