Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Hoc idem Favorinus philosophus inter fratres quoque aut amicos dissidentis oportere fieri censebat, ut qui in medio sunt utriusque partis benivoli, si in concordia adnitenda parum auctoritatis quasi ambigui amici habuerint, tum alteri in alteram partem discedant ac per id meritum viam sibi ad utriusque concordiam muniant.
Nunc autem plerique, inquit, partis utriusque amici, quasi probe faciant, duos litigantes destituunt et relinquunt deduntque eos
advocatis malivolis aut avaris, qui lites animasque eorum inflamment aut odii studio aut lucri.Liberos in multitudinis numero etiam unum filium filiamve veteres dixisse.
ANTIQUI oratores historiaeque aut carminum scriptores etiam unum filium filiamve liberos multitudinis numero appellarunt.
Idque nos, cum in complurium veterum libris scriptum aliquotiens , nunc quoque in libro Sempronii Asellionis Rerum Gestarum quinto ita esse positum offendimus.
Is Asellio sub P. Scipione Africano tribunus militum ad Numantiam fuit resque eas quibus gerendis ipse interfuit conscripsit.
Eius verba de Tiberio Graccho, tribuno pl., quo in tempore interfectus in Capitolio est, haec sunt: Nam Gracchus domo cum proficiscebatur, numquam minus terna aut quaterna milia hominum sequebantur.
Quod M. Cato, in libro qui inscriptus est Contra Tiberium Exulem, stitisses vadimonium per i litteram dicit, non stetisses ; eiusque verbi ratio reddita.
IN libro vetere M. Catonis, qui inscribitur Contra Exulem, scriptum sic [*](sic, J. F. Gronov; quid sic, ω; quidem sic, ς. ) erat: Quid si
vadimonium capite obvoluto stitisses?