Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Temperantia quoque fuisse eum tanta traditum est, ut omnia fere vitae suae tempora valitudine inoffensa vixerit.
In illius etiam pestilentiae vastitate quae in belli Peloponnensiaci principis Atheniensium civitatem internecivo genere morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus dicitur et a voluptatum labe cavisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius.
Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus forisque, si filii magistratus sunt et patres privati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum.
AD philosophum Taurum Athenas visendi cognoscendique eius gratia venerat V. C., praeses Cretae provinciae, et cum eo simul eiusdem praesidis pater.
Taurus, sectatoribus commodum dimissis, sedebat pro cubiculi sui foribus et cum assistentibus nobis sermocinabatur.
Introivit provinciae praeses et cum eo pater;
assurrexit placide Taurus et post mutuam salutationem resedit.
Allata una sella est, quae in erat, atque dum aliae , apposita est. Invitavit Taurus patrem uti sederet.
Ad quae [*](Ad quae, Cramer; atque (adque, I), ω.) ille ait: Sedeat hic potius qui populi Romani magistratus est.
Absque praeiudicio, inquit Taurus, tu interea sede, dum [*](dum, Aldine ed.; cum, RV; dun cum, P; dum circumspicimus, Madvig.) inspicimus utrum conveniat, tene potius sedere, qui pater es, an filium, qui magistratus est.
Et cum pater assedisset appositumque esset aliud filio quoque eius sedile, verba super ea re Taurus facit cum summa, dii boni, honorum atque officiorum .
Eorum verborum sententia haec fuit: In publicis locis atque muneribus atque actionibus patrum iura,
cum filiorum qui in magistratu sunt potestatibus collata, interquiescere paululum et conivere; sed cum extra rempublicam in re atque vita sedeatur, ambuletur, in convivio quoque discumbatur, tum inter filium magistratum et patrem privatum publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri.