Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Tum resupinus, capite convelato, voce admodum quam suavi, versus cecinit Valeri Aeditui, veteris poetae, item Porcii Licini et Q. Catuli, quibus mundius, venustius, limatius, tersius, [*](tersius, Salmasius; persius, pessius, pressius, MSS.) Graecum Latinumve nihil quicquam reperiri puto.
Aeditui versus:
- Dicere cum conor curam tibi, Pamphila, cordis,
- Quid mi abs te quaeram? verba labris abeunt,
- Per pectus manat subito subido [*](subido added by Usener; stupido, C. F. W. Müller.) mihi sudor:
- Sic tacitus, subidus, dum pudeo, pereo.
Atque item alios versus eiusdem addidit, non hercle minus dulces quam priores:
- Qui faculam praefers, Phileros, quae nil opus nobis?
- Ibimus sic, lucet pectore flamma satis.
- Istam nam potis est vis saeva extinguere venti
- Aut imber caelo candidus [*](concitus, Bährens.) praecipitans,
- At contra hunc ignem Veneris, nisi si Venus ipsa,
- Nullast quae possit vis alia opprimere.
Item dixit versus Porcii Licini hosce:
Quinti Catuli versus illi fuerunt:
- Custodes ovium tenerae [*](teneraeque, Victorius; vernae, Hertz and Unger; vendere, ω.) propaginis, agnum,
- Quaeritis ignem? ite ; quaeritis? ignis .
- Si digito attigero, incendam silvam simul omnem;
- Omne pecus flammast, omnia quae video.
- Aufugit mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum
- Devenit. Sic est: perfugium illud habet.
- Qui, si non interdixem, ne illunc fugitivum
- Mitteret ad se intro, sed magis eiceret?
- Ibimus quaesitum. Verum, ne ipsi teneamur,
- Formido. Quid ago? Da Venus consilium.