Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nam, cum supra dixisset, neque caelum neque triticum neque multitudinis significationem pati, Num tu, inquit, harum rerum natura accidere arbitraris quod unam terram ac [*](ac plures, Hertz; adplures, δ; the other MSS. have et.) plures terras et urbem et urbes et imperium et imperia dicamus, neque quadrigas in unam nominis figuram redigere neque harenam multitudinis appellatione convertere possimus?
His deinde verbis lectis ibi [*](ibi, Salmasius; sibi, ω.) Fronto ad illum poetam: Videturne tibi, inquit, C. Caesar de statu verbi contra te satis aperte satisque constanter pronuntiasse?
Tunc permotus auctoritate libri poeta: Si a Caesare, inquit, ius provocandi foret, ego nunc ab hoc Caesaris libro provocassem. Sed quoniam ipse rationem sententiae suae reddere supersedit, nos te nunc rogamus ut dicas quam esse causam vitii putes et in quadriga dicenda et in harenis. [*](harenis, Carrio; harena, ω.)
Tum Fronto ita respondit: Quadrigae semper, etsi multiiugae non sunt, multitudinis tamen numero tenentur, quoniam quattuor simul equi iuncti quadrigae, quasi quadriiugae, vocantur, neque debet prorsus appellatio equorum plurium includi in singularis numeri unitatem.
Eandemque rationem harenae [*](harenae supplied by Hertz; habet arena, Madvig.) habendam, sed in specie dispari; nam cum harena singulari in numero dicta
multitudinem tamen et copiam significet minimarum, ex quibus constat, partium, indocte et inscite harenae dici videntur, tamquam id vocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto [*](dicto, Madvig; dici, ω.) ingenita sit naturalis sui multitudo. Sed haec ego, inquit, dixi, non ut huius sententiae legisque fundus subscriptorque fierem, sed ut ne Caesaris, viri docti, opinionem ἀπαραμύθητον destituerem. Nam cum caelum semper ἑνικῶς dicatur,mare et terra non semper, et pulvis, ventus et fumus. non semper, curindutias et caerimonias scriptores veteres nonnumquam singulari numero appellaverunt, ferias et nundinas. et inferias. et exequias numquam? Cur mel et vinum atque id genus cetera numerum multitudinis capiunt, lacte [*](lac, γ.) non capiat?
Quaeri, inquam, ista omnia et enucleari et extundi ab hominibus negotiosis in civitate tam occupata non queunt. Quin his quoque ipsis quae iam dixi demoratos vos esse video, alicui, opinor, negotio destinatos.
Ite ergo nunc et, quando forte erit otium, quaerite an quadrigam et harenas dixerit e cohorte illa dumtaxat antiquiore vel oratorum aliquis vel poetarum, id est classicus adsiduusque aliquis scriptor, non proletarius.
Haec quidem Fronto requirere nos iussit vocabula non ea re, opinor, quod scripta esse in ullis veterum libris existumaret, sed ut nobis studium lectitandi in quaerendis rarioribus verbis exerceret.
Quod unum
ergo rarissimum videbatur, invenimus quadrigam numero singulari dictam in libro Saturarum M. Varronis, qui inscriptus est Ecdemeticus.Harenas autem πληθυντικῶς dictas minore studio quaerimus, quia praeter C. Caesarem, quod equidem meminerim, nemo id doctorum hominum dedit.
Iuliani in convivio ad quosdam Graecos lepidissima responsio.
ADULESCENS e terra Asia de equestri loco, laetae indolis moribusque et fortuna bene ornatus et ad rem musicam facili ingenio ac lubenti, cenam dabat amicis ac magistris sub urbe in rusculo celebrandae lucis annuae, quam principem sibi vitae habuerat.
Venerat tum nobiscum ad eandem cenam Antonius Iulianus rhetor, docendis publice iuvenibus magister, Hispano ore florentisque homo facundiae et rerum litterarumque veterum peritus.
Is, ubi eduliis finis et poculis mox sermonibusque tempus fuit, desideravit exhiberi, quos habere eum adulescentem sciebat, scitissimos utriusque sexus, qui canerent voce et qui psallerent.
Ac posteaquam introducti pueri puellaeque sunt, iucundum in modum Ἀνακρεόντεια pleraque et Sapphica et poetarum quoque recentium ἐλεγεῖα quaedam erotica dulcia et venusta cecinerunt.
Oblectati autem sumus praeter multa alia versiculis lepidissimis Anacreontis senis, quos equidem scripsi, ut interea labor hic vigiliarum et inquies suavitate paulisper vocum atque modulorum adquiesceret:
- Τὸν ἄργυρον τορεύσας,
- Ἥφαιστέ, μοι ποίησον
- Πανοπλίας μὲν οὐχί,
- Τί γὰρ μάχαισι κἀμοί;
- Ποτήριον δὲ κοῖλον
- Ὅσον δύνῃ βάθυνον,
- Καὶ μὴ[*](μοι,Bergk from Anth. Pal. xi. 48.)ποίει κατʼ αὐτὸ
- Μήτʼ ἄστρα μήτʼ ἀμάξας:
- Τίδʼ ἀστέρος Βοώτεω;
- Ποίησον ἀμπέλους μοι
- Καὶ βότρυας κατʼ αὐτῶν
- Καὶ χρυσέους πατοῦντας
- Ὁμοῦ καλῷ Λυαίῳ
- Ἔρωτα καὶ Βάθυλλον.
Tum Graeci plusculi qui in eo convivio erant, homines amoeni et nostras quoque litteras haut incuriose docti, rhetorem lacessere insectarique adorti sunt tamquam prorsus barbarum et agrestem, qui ortus terra Hispania foret clamatorque tantum et facundia rabida iurgiosaque esset eiusque linguae exercitationes doceret quae nullas voluptates nullamque mulcedinem Veneris atque Musae haberet; saepeque eum percontabantur quid de Anacreonte ceterisque id genus poetis sentiret et ecquis nostrorum poetarum tam fluentes carminum delicias fecisset. Nisi Catullus, inquiunt, forte pauca et Calvus itidem pauca. Nam Laevius inplicata et Hortensius invenusta et Cinna inlepida et Memmius dura ac deinceps omnes rudia fecerunt atque absona.
Tum ille pro lingua patria, tamquam pro aris et focis, animo inritato indignabundus: Cedere
equidem, inquit, vobis debui, ut in tali asotia atque nequitia [*](Alcinum, Hertz (cf. Hor. Ep. i. 2. 28 ff.); arcinnum, ω; Apicium suggested by Hosius (cf. Sen. Ep. cxx. 19).) vinceretis et sicut in voluptatibus cultus atque victus, ita in cantilenarum quoque mollitiis [*](mollitiis, Hertz; multis, ω.) anteiretis.