Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Nam, cum supra dixisset, neque caelum neque triticum neque multitudinis significationem pati, Num tu, inquit, harum rerum natura accidere arbitraris quod unam terram ac [*](ac plures, Hertz; adplures, δ; the other MSS. have et.) plures terras et urbem et urbes et imperium et imperia dicamus, neque quadrigas in unam nominis figuram redigere neque harenam multitudinis appellatione convertere possimus?

His deinde verbis lectis ibi [*](ibi, Salmasius; sibi, ω.) Fronto ad illum poetam: Videturne tibi, inquit, C. Caesar de statu verbi contra te satis aperte satisque constanter pronuntiasse?

Tunc permotus auctoritate libri poeta: Si a Caesare, inquit, ius provocandi foret, ego nunc ab hoc Caesaris libro provocassem. Sed quoniam ipse rationem sententiae suae reddere supersedit, nos te nunc rogamus ut dicas quam esse causam vitii putes et in quadriga dicenda et in harenis. [*](harenis, Carrio; harena, ω.)

Tum Fronto ita respondit: Quadrigae semper, etsi multiiugae non sunt, multitudinis tamen numero tenentur, quoniam quattuor simul equi iuncti quadrigae, quasi quadriiugae, vocantur, neque debet prorsus appellatio equorum plurium includi in singularis numeri unitatem.