Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Haec quidem Fronto requirere nos iussit vocabula non ea re, opinor, quod scripta esse in ullis veterum libris existumaret, sed ut nobis studium lectitandi in quaerendis rarioribus verbis exerceret.
Quod unum
ergo rarissimum videbatur, invenimus quadrigam numero singulari dictam in libro Saturarum M. Varronis, qui inscriptus est Ecdemeticus.Harenas autem πληθυντικῶς dictas minore studio quaerimus, quia praeter C. Caesarem, quod equidem meminerim, nemo id doctorum hominum dedit.
Iuliani in convivio ad quosdam Graecos lepidissima responsio.