Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tunc permotus auctoritate libri poeta: Si a Caesare, inquit, ius provocandi foret, ego nunc ab hoc Caesaris libro provocassem. Sed quoniam ipse rationem sententiae suae reddere supersedit, nos te nunc rogamus ut dicas quam esse causam vitii putes et in quadriga dicenda et in harenis. [*](harenis, Carrio; harena, ω.)

Tum Fronto ita respondit: Quadrigae semper, etsi multiiugae non sunt, multitudinis tamen numero tenentur, quoniam quattuor simul equi iuncti quadrigae, quasi quadriiugae, vocantur, neque debet prorsus appellatio equorum plurium includi in singularis numeri unitatem.

Eandemque rationem harenae [*](harenae supplied by Hertz; habet arena, Madvig.) habendam, sed in specie dispari; nam cum harena singulari in numero dicta

multitudinem tamen et copiam significet minimarum, ex quibus constat, partium, indocte et inscite harenae dici videntur, tamquam id vocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto [*](dicto, Madvig; dici, ω.) ingenita sit naturalis sui multitudo. Sed haec ego, inquit, dixi, non ut huius sententiae legisque fundus subscriptorque fierem, sed ut ne Caesaris, viri docti, opinionem ἀπαραμύθητον destituerem. Nam cum caelum semper ἑνικῶς dicatur,