Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Erant autem verba quae tunc suppetebant, huiuscemodi:
- Corpore (inquit) pectoreque undique obeso ac
- Mente exsensa tardigenuclo
- Senio obpressum.
Obesum hic notavimus proprie magis, quam usitate dictum pro exili atque gracilento; vulgus enim ἀκύρως vel κατὰ ἀντίφρασιν obesum pro uberi atque pingui dicit.
Item quod oblitteram gentem pro oblitterata dixit;
item quod hostis qui foedera frangerent, foedifragos, non foederifragos dixit;
item, quod rubentem auroram pudoricolorem appellavit et Memnonem nocticolorem;
item, quod forte dubitanter et ab eo quod est sileo, silenta loca dixit et pulverulenta et pestilenta et quod carendum tui est pro te quodque magno impete pro impetu;
item quod fortescere posuit pro fortem fieri quodque dolentiam pro dolore et avens pro libens;
item curis intolerantibus pro intolerandis, quodque manciolis, inquit, tenellis pro manibus et quis tam siliceo? Item fiere, inquit, inpendio infit, id est fieri inpense incipit;
quodque accipitret posuit pro laceret.
His nos inter viam verborum Laevianorum adnotatiunculis oblectabamus.
Cetera enim, quae videbantur nimium poetica, ex prosae orationis usu alieniora praetermisimus; veluti fuit quod de Nestore ait trisaeclisenex et dulciorelocus iste,