Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
TURPIUS esse dicebat Favorinus philosophus exigue atque frigide laudari quam insectanter et graviter vituperari:
Quoniam, inquit, qui maledicit et vituperat, quanto id acerbius facit, tam maximo ille pro inimico et iniquo ducitur et plerumque propterea fidem non capit. Sed qui infecunde atque ieiune laudat destitui a causa videtur et amicus quidem creditur eius quem laudare vult, sed nihil posse reperire quod laudet.
Quamobrem venter repentino timore effluat; quare etiam ignis urinam lacessat.
ARISTOTELIS libri sunt, qui Problemata Physica inscribuntur, lepidissimi et elegantiarum omnigenus referti.
In his quaerit quam ob causam eveniat ut quibus invasit repentinus rei magnae timor, plerumque alvo statim cita fiant.