Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Alio deinde in loco ita scriptum: Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ou ex o et u scripserunt, quantae [*](quantae addedd in ς; quantae nostri fuerunt, Hertz.) qui ei ex e et i; illud enim inopia fecerunt, hoc nulla re subacti.
Disputatio Sex. Caecilii iureconsulti et Favorini philosophi de legibus Duodecim Tabularum.
SEXTUS CAECILIUS in disciplina iuris atque in legibus populi Romani noscendis interpretandisque scientia, usu auctoritateque inlustris fuit.
Ad eum forte in area Palatina, cum salutationem Caesaris opperiremur, philosophus Favorinus accessit conlocutusque est, nobis multisque aliis praesentibus.
In illis tunc eorum sermonibus orta mentiost legum decemviralium, quas decemviri eius rei gratia a populo creati conposuerunt, in duodecim tabulas conscripserunt.