Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Est quidem, inquit, hoc Apollinaris, in consuetudine inperiti vulgi frequens, sed barbarum non est censeturque linguae Graecae origine; νάνους enim Graeci [*](Graeci, ς; Graece, ω.) vocaverunt brevi atque humili corpore homines paulum supra terrain extantes idque ita dixerunt adhibita quadam ratione etymologiae cum sententia vocabuli competente et, si memoria, inquit, mihi non labat scriptun hoc est in comoedia Aristophanis, cui nomen est Ὁλκάδες. [*](ὉλκάδεςHertz;ἀκαλες, ω (or something similar).) Fuisset autem verbum hoc a te civitate donatum aut in Latinam deductum, si tu eo uti dignatus fores, essetque id inpendio probabilius quam quae a Laberio ignobilia nimis et sordentia in usum linguae Latinae intromissa sunt.
Tum Festus Postumius grammatico cuipiam Latino, Frontonis familiari: Docuit, inquit, nos Apollinaris, nanos verbum Graecum esse, tu nos doce, quoniam [*](quoniam, Skutsch; in quo, ω.) de mulis aut eculeis humilioribus vulgo dicitur, anne Latinum sit et aput quem scriptum reperiatur?
Atque ille grammaticus, homo sane perquam in noscendis veteribus scriptis exercitus: Si , inquit, non , praesente
Apollinare, quid de voce ulla Graeca Latinave sentiam dicere, audeo tibi, Feste, quaerenti respondere esse hoc verbum Latinum scriptumque inveniri in Helvi Cinnae, non ignobilis neque indocti poetae, versusque eius ipsos dixit, quos, quoniam memoriae mihi forte aderant, adscripsi: At nunc me Genumana per salicta Bigis raeda rapit citata nanis.Contemporaneos fuisse Caesari et Ciceroni M. Varronem et P. Nigidium, aetatis suae doctissimos Ronanos; et quod Nigidii commentationes propter earum obscuritatem subtilitatemque in vulgus non exeunt.
AETAS M. Ciceronis et C. Caesaris praestanti facundia paucos habuit, doctrinarum autem multiformium variarumque artium quibus humanitas erudita est columina habuit M. Varronem et P. Nigidium.
Sed Varronis quidem monumenta rerum ac disciplinarum, quae per litteras condidit, in propatulo frequentique usu feruntur,
Nigidianae autem commentationes non proinde in volgus exeunt et obscuritas subtilitasque earum tamquam parum utilis derelicta est.
Sicuti sunt quae paulo ante legimus in Commentariis eius, quos Grammaticos inscripsit, ex [*](ex, Aldus; et, ω.) quibus quaedam ad demonstrandum genus exempli gratia .
Nam, cum de natura atque ordine litterarum dissereret quas grammatici vocales appellant, verba
haec scripsit, quae reliquimus inenarrata ad exercendam legentium intentionem:A et o semper principes sunt, i et u semper subditae, e et subit et praeit; praeit [*](praeit added by Hertz.) in Euripo, subit in Aemilio. Si quis putat praeire u in his verbis: Valerius, Vennonius, Volusius, aut i in his: , iecur, iocus, iucundum, errabit, quod hae litterae, cum praeeunt, ne vocales quidem sunt.
Item ex eodem libro verba haec sunt: Inter litteram n et g est alia vis, ut in nomine anguis et et ancorae et increpat et incurrit et . In omnibus his non verum n, sed adulterinum ponitur. Nam n non esse lingua indicio est; nam si ea littera esset, lingua palatum tangeret.
Alio deinde in loco ita scriptum: Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ou ex o et u scripserunt, quantae [*](quantae addedd in ς; quantae nostri fuerunt, Hertz.) qui ei ex e et i; illud enim inopia fecerunt, hoc nulla re subacti.
Disputatio Sex. Caecilii iureconsulti et Favorini philosophi de legibus Duodecim Tabularum.
SEXTUS CAECILIUS in disciplina iuris atque in legibus populi Romani noscendis interpretandisque scientia, usu auctoritateque inlustris fuit.
Ad eum forte in area Palatina, cum salutationem Caesaris opperiremur, philosophus Favorinus accessit conlocutusque est, nobis multisque aliis praesentibus.
In illis tunc eorum sermonibus orta mentiost legum decemviralium, quas decemviri eius rei gratia a populo creati conposuerunt, in duodecim tabulas conscripserunt.
Eas leges cum Sex. Caecilius, inquisitis exploratisque multarum urbium legibus, eleganti atque absoluta brevitate verborum scriptas diceret, Sit, [*](sit, Beroaldus; sed, ω.) inquit, hoc Favorinus, in pleraque earum legum parte ita uti dicis; non enim minus cupide tabulas istas legi quam illos duodecim libros Platonis De Legibus. Sed quaedam istic esse animadvertuntur aut obscurissima aut durissima [*](aut durissima, added by J. Gronov.) aut lenia contra nimis et remissa aut nequaquam ita, ut scriptum est, consistentia.
Obscuritates, inquit Sex.