Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Adsistebant fabri aedium complures, balneis novis moliendis adhibiti, ostendebantque
depictas in membranulis varias species balnearum. Ex quibus cum elegisset unam formam speciemque operis, [*](operis, Lipsius; veris (veneris, X), MSS.; verisimilem, Damsté.) interrogavit quantus esset pecuniae sumptus [*](sumptus, Q; espectus, Z; conspectus, γ; conputus suggested by Hosius.) ad id totum opus absolvendum.
Cumque architectus dixisset necessaria videri esse sestertia ferme trecenta, unus ex amicis Frontonis: Et praeterpropter, inquit, alia quinquaginta.
Tum Fronto, dilatis sermonibus quos habere de balnearum sumptu institerat, aspiciens ad eum amicum qui dixerat quinquaginta esse alia praeterpropter necessaria, [*](necessaria praeterpropter supplied by Skutsch.) eum interrogavit quid significaret verbum praeterpropter.
Atque ille amicus: Non , inquit, hoc verbum est, sed multorum quos loquentis id audias;
quid autem id verbum significet, non ex me, sed ex grammatico quaerundum est, ac simul digito demonstrat grammaticum, haud incelebri nomine Romae docentem unaque ibi [*](unaque ibi supplied by Hosius.) sedentem. Tum grammaticus usitati pervulgatique verbi obscuritate motus:
Quaerimus, inquit, quod honore quaestionis minime dignum est.