Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
probationes autem, quas συγκαταφέσεις vocant, quibus eadem visa noscuntur, voluntariae sunt fiuntque hominum arbitratu.
Propterea cum sonus aliquis formidabilis aut caelo aut ex ruina aut repentinus nescio cuius periculi nuntius vel quid aliud est [*](est, J. Gronov; ex, δ; γ omits.) eiusmodi factum, sapientis quoque animum paulisper moveri et contrahi et pallescere necessum est, non opinione alicuius mali praecepta, sed quibusdam motibus rapidis et inconsultis, officium mentis atque rationis praevertentibus.
Mox tamen ille sapiens ibidem τὰς τοιαύτας φαντασίας id est visa istaec animi sui terrifica, non adprobat, hoc est οὐ συγκαττατιθεται οὐδὲ προσεπιδοξάζει, [*](Kronenberg transfersοὐδὲ προσεπιδοξάζει to § 20, after συγκατατίθεται.) sed abicit respuitque nec ei metuendum esse in his quicquam videtur.
Atque hoc inter insipientis
sapientisque animum differre dicunt, quod insipiens, qualia sibi esse primo animi sui pulsu visa sunt saeva et aspera, talia esse vero putat et eadem incepta, tamquam si iure metuenda sint, sua quoque adsensione adprobat καὶ προσεπιδοξάζει hoc enim verbo Stoici, cum super disserunt, utuntur.Sapiens autem, cum breviter et strictim colore atque vultu motus est, οὐ συγκατατίθεαι, sed statum vigoremque sententiae suae retinet quam de huiuscemodi visis semper habuit, ut de minime metuendis, sed fronte falsa et inani territantibus.