Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Atque ille mihi placide et
comiter: Quoniam, inquit, audiendi cupidus es, audi quid super isto brevi quidem, sed necessario et naturali pavore maiores nostri, conditores sectae Stoicae, senserint, vel potius, inquit, lege; nam et facilius credideris, si legas, et memineris magis. Atque ibi coram ex sarcinula sua librum protulit Epicteti philosophi quintum Διαλέξεων, quas ab Arriano digestas congruere scriptis ζήνωνος et Chrysippi non dubium est.In eo libro Graeca scilicet oratione scriptam hanc sententiam legimus: Visa animi, quas φαντασίας philosophi appellant, quibus mens hominis prima statim specie accidentis ad animum rei pellitur, non voluntatis sunt neque arbitrariae, sed vi quadam sua inferunt sese hominibus noscitanda;
probationes autem, quas συγκαταφέσεις vocant, quibus eadem visa noscuntur, voluntariae sunt fiuntque hominum arbitratu.
Propterea cum sonus aliquis formidabilis aut caelo aut ex ruina aut repentinus nescio cuius periculi nuntius vel quid aliud est [*](est, J. Gronov; ex, δ; γ omits.) eiusmodi factum, sapientis quoque animum paulisper moveri et contrahi et pallescere necessum est, non opinione alicuius mali praecepta, sed quibusdam motibus rapidis et inconsultis, officium mentis atque rationis praevertentibus.
Mox tamen ille sapiens ibidem τὰς τοιαύτας φαντασίας id est visa istaec animi sui terrifica, non adprobat, hoc est οὐ συγκαττατιθεται οὐδὲ προσεπιδοξάζει, [*](Kronenberg transfersοὐδὲ προσεπιδοξάζει to § 20, after συγκατατίθεται.) sed abicit respuitque nec ei metuendum esse in his quicquam videtur.
Atque hoc inter insipientis
sapientisque animum differre dicunt, quod insipiens, qualia sibi esse primo animi sui pulsu visa sunt saeva et aspera, talia esse vero putat et eadem incepta, tamquam si iure metuenda sint, sua quoque adsensione adprobat καὶ προσεπιδοξάζει hoc enim verbo Stoici, cum super disserunt, utuntur.Sapiens autem, cum breviter et strictim colore atque vultu motus est, οὐ συγκατατίθεαι, sed statum vigoremque sententiae suae retinet quam de huiuscemodi visis semper habuit, ut de minime metuendis, sed fronte falsa et inani territantibus.
Haec Epictetum philosophum ex decretis Stoicorum sensisse atque dixisse, in eo quo dixi libro legimus adnotandaque esse idcirco existimavimus, ut rebus forte id genus quibus dixi obortis pavescere sensim et quasi albescere, non insipientis esse hominis neque ignavi putemus et in eo tamen brevi motu naturali magis infirmitati cedamus quam quod esse ea qualia visa sunt censeamus.
Ex quinque corporis sensibus duos esse cum beluis maxiem communes; quodque turpis et improba est voluptas quae ex auditu, visu odoratuque procedit, quae vero ex gustu tactuque est, rerum omium foedissima est, cum hae duae bestiarum etiam sint, reliquae hominum tantum.
QUINQUE sunt hominum sensus, quos Graeci αἰσθήσεις appellant, per quos voluptas animo aut
corpori quaeri videtur: gustus, tactus, odoratus, visus, auditus. Ex his omnibus quae inmodice voluptas capitur, ea turpis atque existimatur.Sed enim quae nimia ex gustu atque tactu est, ea voluptas, sicuti sapientes viri censuerunt, omnium rerum foedissima est, eosque maxime qui duabus istis beluinis voluptatibus sese dediderunt, gravissimi vitii vocabulis Graeci appellant vel ἀκρατεῖς vel ἀκολάστους; nos eos vel incontinentes dicimus vel intemperantes: ἀκολάστους enim, si interpretari coactius velis, nimis id verbum insolens erit.
Istae autem voluptates duae gustus atque tactus, id est libidines in cibos atque in Venerem prodigae, solae sunt hominibus communes cum beluis et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur, quisquis est his ferinis voluptatibus praevinctus;